Song Information | |
Music: | |
Lyrics: |
Hebdomada miserrima fuit, nihil bene evenit
Primum adamata me dimisit, tum locator me domo eiecit
Canis crus vicini mordicus paene abstulit
Nunc vesper Mercurii diei est et nihil animum sollicitat
Cum ad mensam nostram sedens cum amicis cervesiam poto
Si mane corpus ad officia explenda non est paratum
Nihil interest, talis enim vesper operae est pretium
In corpore exercendo caput disco graviter est contactum
Ultima ampulla vini in Limmato flumine est immersa
Felis parvam septem diebus demensam devoravit carnem
Computatrum mobile viris inutile factum est
Nunc vesper Mercurii diei est et nihil animum sollicitat
Cum ad mensam nostram sedens cum amicis cervesiam poto
Cantamus, “prosit” exclamamus, balbultimus, cavillamur
Gloriamur ridemusque, usque ad primam horam celebramus
Si mane corpus ad officia explenda non est paratum
Nihil interest, talis enim vesper operae est pretium
Cum cantamus, aediles actutum advocantur
Iam sumus eiecti ex omnibus cauponis Helveticis
In certamine prodeuntes statim Swiss Idol discedere iussi
Ne minimum quidem sumus assecuti in ESC

Leave a Reply